- CROSA
- CROSAflumen Galliae la Creuse, ab altitudine sua nomen videtur invenisse. Crosum enim Galli id quod altum ac profundum est dicunt, creux. Oritur in finibus Lemovicum, et Vartimpam accipit, la Gartempe. Utriusque fluminis, in Vita Sabiniani et Cypriani Marryrum, sit mentio. Erduo quidem sunt Crosae, maior alter supradictus, qui Vingennamauget: minor alter cognominatus, qui in maiorem influit. Crosa maior attiogit Albucionem Aubusson, Agedunum Ahu, Vatactum Gueret, Glenicum, Cellam Dunensem a Duno proximo oppidulo cognominatam, Cledunaise. Mox Crosa minore augetur: tum Argantomagum Argenton, et Oblincum Bitutigum le Blanc en Berry, ac Iciodorum vicum Turonum, Iseure, vel Iserre, praeterlapsus, Vartimpam admittit: inde Rupem Poseii Roche de Pozay, Liciniacum Lesiony, Guirciam la Guerche, Ripas Rives, Hagam Turonum, la Hyeen Touraine, Portum Pilae, le Port de Pile. memoratum in Gestu Consulum Andegavensium, alluit, ac demum Vingennâ recipitur, Crosia dictus, in Gestis Episcoporum Turonicorum. Crosam alium fluvium, et Guettam, vel Guttam (la Guie) ei proximum amnem in Baurgundia, memorant priscae tabulae Patriciaci Monasterii. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.